History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Unum autem rem totam complexus dico : si meam sententiam sequamini, ea facietis, quas et justa in Mytilenaeos sunt, et simul etiam utilia ; si autem alifer statuatis, illis quidem nihil gratificabimini, vos vero ipsos vestro judicio magis damnabitis. Si enim isti merito defecerunt, vos certe contra jus iis imperare dicemini. Quod si vero vel contra, quam debetis, hoc vobis nihilominus faciendum censetis, oportet utique hos etiam
Atque eadem pccna debetis vos defendere velle, neque vos, qui evasistis, animo lentiores vosmet ostendere, quam illi, qui insidias fecerunt, cogitantes, quae verisimile est ipsos facturos fuisse, si vos vicissent, praesertim quum illi priore» vos injuria lacessiverint.
Maxime vero ii, qui nulla de causa aliquem maleficio afficiunt, hunc persequuntur, et funditus perditum eunt, quia periculum sibi impendens ab hoste, si superstes relinquatur, suspectum habent; qui enim injuriam aliquam accepit, a quo non oportuit, hic periculo vitato in eum acerbior esse solet, quam in eum, qui pariter extitit hostis.
Nolite igitur vestri ipsorum proditores esse, sed animo quam proxime accedentes ad mala, quae passuri eratis, et cogitantes, ut vos ceteris omnibus rebus anteposituri fuissetis, eos in vestram potestatem redigere, nunc parem gratiam ipsis referte, non emolliti ob praesentem nunc ipsorum fortunam, nec periculi, quod vobis aliquando impendebat, obliti.
Plectite igitur pro meritis et hos, et reliquis sociis insigne exemplum praebete, ut intelligant eum, qui defectionem a vobis fecerit, morte mulctatum iri. Hoc enim si cognoverint, vos minus necesse erit neglectis hostibus cum vestris ipsorum sociis pugnare. »
Atque Cleo quidem haec dixit. Post eum vero Diodotus Eucratis filius, qui et in superiore concione maxime erat adversatus, ne Mytilenaei necarentur, tunc etiam in medium progressus haec verba fecit.