History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Unum autem rem totam complexus dico : si meam sententiam sequamini, ea facietis, quas et justa in Mytilenaeos sunt, et simul etiam utilia ; si autem alifer statuatis, illis quidem nihil gratificabimini, vos vero ipsos vestro judicio magis damnabitis. Si enim isti merito defecerunt, vos certe contra jus iis imperare dicemini. Quod si vero vel contra, quam debetis, hoc vobis nihilominus faciendum censetis, oportet utique hos etiam
118
praeter jus a vobis cum commodo vestro puniri, aut imperium vos deponere et in tuto viros bonos agere.