History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Non oportet igitur ullam iis spem relinquere aut verbis impetrabilem aut argento venalem, fore ut quasi humanitus peccarint, veniam a nobis impetrent. Nec enim inviti damnum attulerunt sed prudentes insidias fecerunt; venia nutem datur ei quod praeter voluntatem fit.
Itaque ego quidem et tunc primum, et nuoc quoque contendo, ne pristinam sententiam mutantes decretum jam ante factum rescindatis, neve tribus rebus imperio perniciosissimis, misericordia, et verborum illecebris, et lenitate, adducti peccetis.
Nam misericordiam illis, qui sunt pares, vicissim tribui est aequum, non autem illis , qui neque mutuam miserationem habituri sunt, et qui necessario perpetuo nobis hostes sunt. Et oratores, qui sua oratione oblectant, in aliis etiam minoribus rebus certamen habebunt, non autem in qua civitas post brevem delectationem maximam jacturam faciet, ipsi vero pro causa bene acta beneficium accipient; et lenitas illis (totius tribuitur, qui in posterum quoque amici sunt futuri, quam illis, qui semper sui similes et nihilo minus hostes relinquantur.
Unum autem rem totam complexus dico : si meam sententiam sequamini, ea facietis, quas et justa in Mytilenaeos sunt, et simul etiam utilia ; si autem alifer statuatis, illis quidem nihil gratificabimini, vos vero ipsos vestro judicio magis damnabitis. Si enim isti merito defecerunt, vos certe contra jus iis imperare dicemini. Quod si vero vel contra, quam debetis, hoc vobis nihilominus faciendum censetis, oportet utique hos etiam
Atque eadem pccna debetis vos defendere velle, neque vos, qui evasistis, animo lentiores vosmet ostendere, quam illi, qui insidias fecerunt, cogitantes, quae verisimile est ipsos facturos fuisse, si vos vicissent, praesertim quum illi priore» vos injuria lacessiverint.