History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Decuerat autem jam pridem Mytilenaeos nullo peculiari honore praeter ceteros a nobis affici, et eo petulantiae progressi non essent; hoc enim et alioqui natura comparatum est, ut homo eum quidem contemnat, a quo colitur, eum vero admiretur, qui ipsi non cedit. Plectuntor igitur etiam nunc pro magnitudine injuriae,
neque paucis quidem culpa tribuatur, plebs vero a vobis absolvatur. Nam universi nos quidem pariter invaserunt, quibus tamen licebat, si ad nos confugissent, nunc iterum in urbe sua degere. Sed tutius esse arbitrali eandem belli fortunam periclitari cum paucis, simul omnes defecerunt.
Considerate autem, si easdem poenae infligatis et sociis illis, qui ab hostibus coacti, et illis, qui ultro defecerunt, quem tandem fore putatis, quin levissima de causa deficiat, si aut re feliciter gesta libertatem sil adepturus, aut re infeliciter gesta nihil gravius sit perpessurus?
Nos vero in singulis civitatibus et fortunarum et salutis periculum subibimus. £t si, re prospere gesta, urbem jam profligatam receperimus, proventibus, in quibus sita est nostra potentia, in posterum privabimini, si vero labamur, praeter eos, quos jam habemus, novos etiam hostes habebimus, et quo tempore illis, qui nunc sunt hostes aperti, resistendum erit, eo propriis sociis bellum faciemus.