History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
quippe desiderantes semper aliud quid, ut ita dicam, quam ea, in quibus vivimus , aestimantes autem ne de praesentibus quidem rebus satis recte; proinde denique aurium voluptati dediti et potius similes iis, qui sophistarum spectatores sedent, quam qui de republica consultant.
« A quibus ego vos avocare studens, pronuntio Mytilenaeorum civitatem unam omnium maxime vobis injuriam fecisse.
Ego enim, si qui propterea, quod imperium vestrum ferre nequeunt, aut quod ab hostibus coacti sunt, defecerunt, veniam do; sed qui insulam tenebant et urbem muris cinctam, et qui a mari tantum nostros hostes metuebant, ubi et ipsi firmo classis apparatu adversus eos erant muniti, suisque legibus liberi vivebant, et ante omnes a nobis honorabantur, hi si talia facinora patrarunt, quid aliud, quam insidias fecerunt, et affectarunt potius imperium rebelles, quam defecerunt (defectioenim est illorum, qui vim aliquam patiuntur), operamque dederunt , ut juncti cum illis, qui nobis sunt hostes infensissimi nos perderent? Atqui hoc atrocius est, quam si per se comparatis copiis bellum nobis intulissent.
Documento autem ipsis neque calamitates aliorum fuemnt, qui post defectionem a nobis factam in servitutem jam sunt redacti, neque
Solet autem evenire, ut civitates illae, quibus nuper ac praeter exspectationem felicitas contigit, hac ad insolentiam convertantur, illa vero felicitas, qune secundum rationem hominibus contingit, est plerumque stabilior, quam quae praeter exspectationem accidit, et adversam fortunam, paene dixerim, facilius propulsant, quam secundam tuentur.
Decuerat autem jam pridem Mytilenaeos nullo peculiari honore praeter ceteros a nobis affici, et eo petulantiae progressi non essent; hoc enim et alioqui natura comparatum est, ut homo eum quidem contemnat, a quo colitur, eum vero admiretur, qui ipsi non cedit. Plectuntor igitur etiam nunc pro magnitudine injuriae,