History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

et novitatem quidem orationis si quis afferat, facillime vobis imponi sinitis, si vero sobriam rerum aestimationem, nullo modo sequi vultis, quippe servi semper rerum inusitatarum, contemptores vero consuetarum,

et potissimum quidem cupientes singuli pro se quisque posse de rebus publicis agere, sin minus, resistendo certe illis, qui hac laude excellunt, non tardiores videri illoruiu sententiam assecutos esse, sed si quis aliquid acute dicat, id jam ante comprobasse, et simul ad ea quae dicuntur, ante intelligenda promptos esse, et tardos ad providenda ea, quae ex his eventura sunt;

quippe desiderantes semper aliud quid, ut ita dicam, quam ea, in quibus vivimus , aestimantes autem ne de praesentibus quidem rebus satis recte; proinde denique aurium voluptati dediti et potius similes iis, qui sophistarum spectatores sedent, quam qui de republica consultant.

« A quibus ego vos avocare studens, pronuntio Mytilenaeorum civitatem unam omnium maxime vobis injuriam fecisse.

Ego enim, si qui propterea, quod imperium vestrum ferre nequeunt, aut quod ab hostibus coacti sunt, defecerunt, veniam do; sed qui insulam tenebant et urbem muris cinctam, et qui a mari tantum nostros hostes metuebant, ubi et ipsi firmo classis apparatu adversus eos erant muniti, suisque legibus liberi vivebant, et ante omnes a nobis honorabantur, hi si talia facinora patrarunt, quid aliud, quam insidias fecerunt, et affectarunt potius imperium rebelles, quam defecerunt (defectioenim est illorum, qui vim aliquam patiuntur), operamque dederunt , ut juncti cum illis, qui nobis sunt hostes infensissimi nos perderent? Atqui hoc atrocius est, quam si per se comparatis copiis bellum nobis intulissent.

Documento autem ipsis neque calamitates aliorum fuemnt, qui post defectionem a nobis factam in servitutem jam sunt redacti, neque

117
praesens felicitas eos a periculis adeundis deterruit, sed facti audaces ad futura, et spe sua complexi res majores quidem facultate sua, minores tamen animi cupiditate, bellum susceperunt, armis potius quam jure disceptandum censentes; quo enim tempore se victores fore putarunt, nullis injuriis a nobis affecti nos invaserunt.

Solet autem evenire, ut civitates illae, quibus nuper ac praeter exspectationem felicitas contigit, hac ad insolentiam convertantur, illa vero felicitas, qune secundum rationem hominibus contingit, est plerumque stabilior, quam quae praeter exspectationem accidit, et adversam fortunam, paene dixerim, facilius propulsant, quam secundam tuentur.