History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sic Igitur oportet nos quoque facere, et non dicendi facultate et solertiae aemulatione elatos praeter sententiam vestrae multitudini suadere decet.
« Itaque ego quidem permaneo in eadem sententia , atque illos miror, qui de Mytilenaeis ad vos Herum retulerunt, et moram interposuerunt, quod id magis e re illorum est, qqi injuriam fecerunt, (qui enim injuriam accepit,eum, qui fecit, ira languidiore persequitur, defensio autem, quae injuriae illatae, si quam proxime jungitur, pari vi occurnt, optime poenam repetit); miror etiam, quis ille futurus sit, qui contra dicet et sustinebit pronuntiare Mytilenaeorum quidem injurias esse uobis utiles, nostros vero casus sociis detrimenta afferre.
Atque manifesto is ant dicendi facultate fretus hoc contendet, ut quod maxime placebat, contra demonstret decretum non esse, aut quaestu inductus speciosa oratione elaborata imponere vobis conabitur.
At respublica ab hujusmodi certaminibus praemia quidem aliis dat, ipsa vero pericula sustinet.