History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Quum saepe alias ego statum popularem intellexi minime aptum esse ad imperium in alios obtinendum, tum vero praecipue nunc in hac vestra de Mytilenaeis poenitentia.
Nam quia quotidiana haec vestra inter vos consuetudo metu et insidiis caret, eandem fiduciam etiam in socios habetis, etquicquid vel oratione eorum adducti erraveritis vel misericordia remiseritis, non creditis hanc mollitiam vobis periculum, nec tamen apud socios gratiam creare, non considerantes, imperium, quod obtinetis, ty-rannidem esse, eamque in homines, qui insidias vobis faciunt vestroque imperio inviti parent, et qui non pro eo, ut vos iis gratum feceritis vestro cum incommodo, obediunt vobis, sed pro eo, ut vos vi potius quam illorum benivolentia valueritis.
Omnium vero perniciosissimum, si ni hil eorum, quae a nobis decreta fuerint, firmum mansurum est, nec intelligemus eam rempublicam, quae malis quidem, sed immotis legibus utitur, praestantiorem esse illa, quae bonis sed neglectis, et imperitiam cum continentia junctam, plus prodesse quam dexteritatem cum intemperantia junctam, mediocresque homines, si cum callidioribus conferantur, fere plerumque respublicas melius administrare.