History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Triremem igitur ad Paclie-tem mittunt, decretorum nuntiam, imperantes, ut primo quoque tempore Mytilenaeos necaret.
Postero autem die confestim eos poenitentia quaedam subibat et cogitatio, saevum ac magnum decretum factum esse, quo tota civitas potius periret quam defectionis auctores evaderent.
At quum Mytilenaeorum legati, qui aderant, et quotquot Athenienses iis studebant, hoc animadvertissent, subornarunt eos, qui in magistratu erant, ut hac de re iterum sententias rogarent; quod facilius persuaserunt, quia et illis hoc erat perspectum, majorem civium pariem cupere hac de re iterum consultandi potestatem sibi per aliquos dari.
Quamobrem concione statim coacta, quum aliae sententiae a singulis sunt dictae, tum Cleo Cleaeneti filius, qui etiam in prioribus suffragiis evicerat, ut caedes fieret, omnium is quidem civium etiam ceteris in rebus violentissimus et apud plebem in tempore illo orator longe omnium maxime probatus, denuo in medium prodiit et hanc orationem habuit :