History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

De civibus vero consultare coeperunt, et piae ira censuerunt interficiendos non solum eos, qui aderant, sed etiam omnes Mytilenaeos, quotquot puberes essent, impuberes vero ac fceminas in servitutem redigendas, dantes crimini quum reliquam defectionem, quod eam non eidem quo ceteri socii imperio subjecti fecissent, tum etiam permultum ad iram augendam contulit, quod Peloponnesiorum classis in Ioniam ad eorum auxilium ausa erat accedere et pariter periculum subire; nec enim parvo consilio defectionem fecisse videbantur.

Triremem igitur ad Paclie-tem mittunt, decretorum nuntiam, imperantes, ut primo quoque tempore Mytilenaeos necaret.

Postero autem die confestim eos poenitentia quaedam subibat et cogitatio, saevum ac magnum decretum factum esse, quo tota civitas potius periret quam defectionis auctores evaderent.