History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Colophoniis autem Notium restituit, illis exceptis, qui Medorum partibus faverant. Postea vero Athenienses colonis eo missis eam civitatem ex legibus institutisque suis constituerunt, omnibus Colophoniis, si quis usquam erat, ex civitatibus in unum coactis.

Paches autem Mytilenen reversus Pyrrham et Eressum in deditionem redegit, captumque Salaelhum Lacedaemonium in urbe latitantem Athenas mittit, simul etiam illos cives Mytilenaeos, quos in Tenedum asservandos miserat , et si quis alius ipsi defectionis auctor fuisse videbatur;

majorem etiam exercitus partem dimittit. Cum reliquis vero ipse permanens Mytilenes et ceterae Lesbi res arbitratu suo constituebat.

Quum autem cives illi et Salaethus Athenas pervenissent, Athenienses Salaclhum quidem confestim inter-

115
fecerunt, licet proferentem quaedam, ac praecipue quidem, Peloponnesios a Plataeis (adhuc enim obsidebantur) se abducturum.

De civibus vero consultare coeperunt, et piae ira censuerunt interficiendos non solum eos, qui aderant, sed etiam omnes Mytilenaeos, quotquot puberes essent, impuberes vero ac fceminas in servitutem redigendas, dantes crimini quum reliquam defectionem, quod eam non eidem quo ceteri socii imperio subjecti fecissent, tum etiam permultum ad iram augendam contulit, quod Peloponnesiorum classis in Ioniam ad eorum auxilium ausa erat accedere et pariter periculum subire; nec enim parvo consilio defectionem fecisse videbantur.