History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Pacheti vero Atheniensibusque et ex Erythraea hujus rei nuntius afferebatur et ab aliis undique locis; quum enim in Ionia nullae munitiones essent, metus ingens fuit ne Peloponnesii maritimam oram navibus legentes, quamvis et sic in animo non haberent ibi manere, tamen in ipso impetu urbes diriperent. Paralus vero et Salaminia naves, quum ipsum Alcidam ad Clamm vidissent, rem nuntiarunt.

Ille vero eum magno studio persequebatur, et usque ad insulam Patmon eum est insecutus, sed quum Alcidas nusquam amplius appareret, ita ut eum prehendere posset, revertebatur. In lucro autem posuit, postquam hostium naves non assecutus est in alto, quod nusquam deprehensas et coactae essent castra munire et sibi excubias agendi obsidendique necessitatem praebere.

Dum autem in reditu maritimam oram legit, ad Notium Colophoniorum urbem appulit, ubi consederant Colophonii, quod urbs superior capta erat ab Itamane et barbaris inter domesticam seditionem accitis; capta autem est eo ferme tempore, quo Peloponnesii secundam irruptionem in Atticam faciebant.