History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Triremibus etiam Antissam missis eam sibi abjunxit, et cetera, quae ad exercitum pertinebant, arbitratu suo constituebat.

Peloponnesii vero, qui quadraginta navibus vehebantur, quos celeriter venisse oportuerat, quum circa Pelo-

113
ponnesum ipsam navigantes tempus triverunt, tum etiam in reliquo navigationis cursu lente vecti, Athenienses quidem, qui in urbe erant, latuerunt, usque dum ad Delum appulissent; illinc vero ad Icarum et Myconum profecti cognoverunt primum My tilenen captam esse.

Sed quum rem exploratam habere vellent, ad Embatum in insula Erythraea navigarunt; die autem a Mytilene capta circiter septimo ad Embatum sunt delati. Itaque re accurate cognita pro praesenti rerum statu, quid esset agendum, consultare coeperunt. Et Teutiaplus Eleus dixit iis haec :