History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At fili postquam arma acceperunt, neque magistratus amplius audiebant et habitis inter se conciliis, aut jubebant frumenta potentes in medium proferre et viritim populo dividere , aut se ipsos compositione cum Atheniensibus ftcta, dicebant urbem iis dedituros.
Quae ubi illi, qui reipublicae praeerant, intellexerunt, quoniam nec impedire poterant, et periculum instabat, si compositione excluderentur, communiter paciscuntur cum Pachete ejusqne copiis, ut Atheniensibus arbitratu suo de Mytilenaeis statuere liceret, ipsique exercitum in urbem reciperent, legationem autem Mytilenaei pro se ipsis Athenas mitterent; interea vero, dum redirent, Pacbes neminem Mytilenaeorum neque in vincula conjiceret, neque in servitutem redigeret, neque occideret.
Atque compositio quidem haec foit At illi Mytilenaeorum qui potissimum cum Lacedaemoniis egerant, sibi vehementer metuentes, postquam exercitus est ingressus, non acquieverant, sed tamen ad aras consederant. Paches vero eos illinc excitatos, ne quid injuriae iis fieret, in Tenedum custodiendos transmittit , donec Athenienses aliquid statuissent.
Triremibus etiam Antissam missis eam sibi abjunxit, et cetera, quae ad exercitum pertinebant, arbitratu suo constituebat.
Peloponnesii vero, qui quadraginta navibus vehebantur, quos celeriter venisse oportuerat, quum circa Pelo-
Sed quum rem exploratam habere vellent, ad Embatum in insula Erythraea navigarunt; die autem a Mytilene capta circiter septimo ad Embatum sunt delati. Itaque re accurate cognita pro praesenti rerum statu, quid esset agendum, consultare coeperunt. Et Teutiaplus Eleus dixit iis haec :
« Alcida, celerique Peloponnesiorum, qui hic adsumus, copiarum duces, mihi Videtur, Mytilenennobis esse navigandum, ita ut jam sumus, antequam adventus noster divulgetur.
Nam, ut verisimile est, quum homines urbe recens sint potili, magnam ipsorum in custodiis negligentiam offendemus, praecipue vero a mari, qua ex parte, quum ipsi nullum hostem contra se venturum sperant, tum etiam nostrae vires sunt firmissimae; verisimile autem etiam est, ipsorum peditatum, quippe quod sint victores, negRgen-tius per hospitia dispersum esso.