History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam Peloponnesii, quum semper exspectarent, donec a Lesbo aliquid novi de sua classe audirent, quippe quae eo jam appulisset, passim discurrentes pleraque vastarunt. Sed quum nihil eorum, quae speraverant, ipsis succederet, et res frumentaria defecisset, domum redierant et in suam quique civitatem se receperant

Mytilenaei vero interea, cum neque naves ex Peloponneso ad ipsos venirent, sed moras necterent, et rea frumentaria defecisset, coguntur compositionem cum Atheniensibus facere his de causis.

Salaethus, ne ipse quidem naves amplius exspectans, populum armat, qui ante inermis erat, ut eruptionem in Athenienses facturus.