History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque ita Mitylenn confirmabantur et animis minus propendebant ad compositionem cum Atheniensibus faciendam. Atque hiems finiebatur haec et quartus annos hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit.
Insequente autem aestate Peloponnesii postquam quadraginta et duas naves Mytilenen miserunt, imperio Alcidae mandato, qoi [jam] erat iis navarchos, ipsi eorumque socii irruptionem in Atticam fecerunt, ut Athenienses utrimque turbati minus diligenter adversos naves Mytilenen proficiscentes subsidio venirent.
Praeerat autem huic expeditioni pro rege Pausania, Plistoanactis filio, adhuc pupillo, Cleomenes patruus.
Vastarunt autem in Attica et alia, quae prius caesa erant, [et] si quid repullulasset, et quaecumque in superioribus expeditionibus praetermissa erant; atque haec irruptio Atheniensibus post secundam fuit omnium acerbissima.