History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Peloponnesii igitur, postquam hostem insequi destiterunt, in suam quisque stationem redierunt. At Plataeenses, qui erant in urbe, rerum omnium, quae acciderant, ignari, ceteris vero, qui redierant, neminem superesse renuntiantibus, simul ac dies illuxit, emisso caduceatore inducias paciscebantur, ut suorum cadavera reciperent; sed cognita rei veritate incepto destiterunt. Plataeenses igitur, qui munitiones superarunt, hoc modo salutem sibi peperere.
Lacedaemone autem eadem hieme exeunte mittitur Salaethus Lacedaemonius cum triremi Mytilenen. Hic Pyrrham vectus et illinc itinere pedestri per quemdam torrenlis alveum profectus, qua munitiones transiri poterant, occulte Mytilenen ingreditur, et dicebat Mytilenaeorum magistratibus simul irruptionem in Atticam factum iri, et illas quadraginta naves, quas is subsidio venire oportebat, affuturas, se-
Atque ita Mitylenn confirmabantur et animis minus propendebant ad compositionem cum Atheniensibus faciendam. Atque hiems finiebatur haec et quartus annos hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit.