History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Itaque et Plataeensium qui postremi erant, fossam quidem non retardati transierunt, sed aegre et per vim; nara et glacies in ea concreverat, quae non erat solida, ita ut transeuntes sustinere posset, sed potius erat aquosa, qualis fieri solet subsolano aut borea spirante, et nox illa, propter hujusmodi ventum nivibus conspersa aquam in ea vehementer auxerat, quam vix supra exstantes transierunt. Atque etiam ut fuga evaderent, factum est potissimum propter hujus tempestatis magnitudinem.

Digressi vero a fossa Plataeenses via Thebas Terente vadebant conferti, ad dextram habentes Androcratis fanum, rati illos minime suspicaturos esse, hanc se ingressos esse, quae ad hostes duceret; simul etiam videbant Peloponnesios cum facibus in sequentes ea via, quae per Cithaeronem et Dryoscepbalas Athenas ducebat.