History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Qui autem muros conscendebant Plataeensium, inter haec, ubi primi suorum murum conscenderunt et utramque turrim custodibus occisis in suam potestatem redegerunt, ipsi et ad turrium transitus constiterunt eosque
et pervadens quisque consistebat in fossae margine et hinc sagittis atque jaculis defendebant, si quis subsidio veniens praeter murum impedire co naretur transitum.
Ubi autem omnes transierunt, illi, qui e turribus veniebant postremi difficulter descendentes vadebant ad fossam atque inter hoc trecenti illi iis occurrebant faces gestantes.
Itaque Plataeenses quidem illos ex tenebris facilius conspiciebant, stantes in fossae margine , et sagittis jaculisque nuda eorum latera petebant, ipsi vero, quod in tenebris essent, propter faces minus conspiciebantur.