History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Itaque turbabantur quidem in suo quique loco manentes, auxilio vero accurrere ex sua custodia nemo audebat, sed animo dubio fluctuabantur, quid hoc rei esse statuerent, quod fiebat.
Et trecenti eorum milites, quibus mandatum erat, ut, si quid opus esset, ad opem ferendam praesto essent , e muro ad clamorem procedebant. Et faces hostilis adventus indices Thebas versus tollebantur;
Plataeenses vero, qui in urbe erant, et ipsi ex suo muro multas faces tollebant, quae ad hoc ipsum praeparatae erant, ut ignium signa hostibus essent incerta, utque suspicati aliquid aliud esse, quam quod res erat, opem non ferrent, prius quam sui, qui exierant, evasissent, et in loca tuta se recepissent.
Qui autem muros conscendebant Plataeensium, inter haec, ubi primi suorum murum conscenderunt et utramque turrim custodibus occisis in suam potestatem redegerunt, ipsi et ad turrium transitus constiterunt eosque