History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

In intervallum igitur, quod erat inter turres , ad murorum pinnas accesserunt, quod eas desertas esse scirent, primo quidem illi, qui scalas ferebant; atque eas apposuerunt; deinde duodecim levis armaturae cum pugione ac thorace ascendebant, quibus praeerat Ammeas Coroebi filius, et primus ascendit. Post ipsum vero qui sequebantur, sex in utramque turrim ascendebant. Deinde post hos alii levis armaturae cum jaculis vadebant, quibus alii a tergo scuta ferebant, ut illi facilius ascenderent, et ea erant illis tradituri, quum prope hostes ventum esset.

Postquam autem plures muros ascenderunt, custodes, qui excubias in turribus agebant, hoc senserunt; quidam enim Plataeensis dum manu se sublevat, de pinnis dejecit tegulam, quae lapsa strepitum edidit. Atque statim clamor erat,

et exercitus ad muros concurrebat; nec enim sciebat, quidnam esset periculi in nocte obscura et procellosa, et simul etiam Plataeenses, qui in urbe relicti erant, egressi Peloponnesiorum murum invaserunt, a parte, quae opposita erat illi, qua sui murum superabant, ut animum ad illos minime advertereot

Itaque turbabantur quidem in suo quique loco manentes, auxilio vero accurrere ex sua custodia nemo audebat, sed animo dubio fluctuabantur, quid hoc rei esse statuerent, quod fiebat.