History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hi autem rebus paratis, observata nocte, quae et pluvia et vento turbida, et praeterea illunis esset, exierunt; praeerant iis autem, qui et conatus hujus auctores erant. Ac primum quidem transierunt fossam, quae ipsos ambibat; deinde hostium muro successerunt, clam illorum custodibus, quia inter tenebras custodes non prospexerant, strepitum vero, quem ipsi edebant m accedendo, propter ventum obstrepentem exaudire non potuerant;

simul etiam distantes intervallo satis magno vadebant, ne arma armis collisa rei significationem darent. Erant autem expediti armatura genere et sinistro tantum pede calceati, firmius ut consisterent in luto.

In intervallum igitur, quod erat inter turres , ad murorum pinnas accesserunt, quod eas desertas esse scirent, primo quidem illi, qui scalas ferebant; atque eas apposuerunt; deinde duodecim levis armaturae cum pugione ac thorace ascendebant, quibus praeerat Ammeas Coroebi filius, et primus ascendit. Post ipsum vero qui sequebantur, sex in utramque turrim ascendebant. Deinde post hos alii levis armaturae cum jaculis vadebant, quibus alii a tergo scuta ferebant, ut illi facilius ascenderent, et ea erant illis tradituri, quum prope hostes ventum esset.

Postquam autem plures muros ascenderunt, custodes, qui excubias in turribus agebant, hoc senserunt; quidam enim Plataeensis dum manu se sublevat, de pinnis dejecit tegulam, quae lapsa strepitum edidit. Atque statim clamor erat,