History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Murus autem Peloponnesiorum hac erat structura. Duplicem ambitum habebat, alteram quidem Plataeas versus, alterum vero exteriorem, si quis forte ab Athenis invaderet ; hi autem ambitus alter ab altero sexdecim ferme pedum intervallo distabant.
Hoc vero sexdecim pedum spatium tabernaculis inter custodes distributis erat occupatum eaque erant continua, ita ut unicus murus latus esse videretur, utrinque pinnas habens.