History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem hieme Plataeenses (adhuc enim a Peloponnesiis et Boeotis obsidebantur) quum et penuria rei frumentariae graviter laborarent, nec ullam subsidii Athenis ad se venturi spem haberent, nec ulla alia salutis ratio appareret, statuunt quum ipsi, tum Athenienses, qui cum ipsis obsidebantur, primo quidem omnes exire, et transcendere hostium muros si per vim hoc facere possent, auctoribus hujus conatus Theseneto Tolmidae filio, qui vates erat, et Eupompida Daimachi filio, qui et dux erat;

deinde vero dimidia eorum pars, quod periculum ingens esse duceret, metu quodam territa destitit incepto, ducenti vero et viginti circiter in eadem eruptionis faciendae sententia ultro permanserunt, in hunc modum.

Scalas hostilium murorum altitudine pares fecerunt. Hanc autem emensi sunt secundum laterum coagmentatorum ordines, qua parte murat ipsorum ad eos spectans tectorio carebat. Numerabant au tem multi simul laterum coagmentatorum strata, et horam quidem par erat nonnullos a vera ratiocinatione aberrare, plures vero eam assequi, praesertim quia saepius numerabant et simul non procul aberant, sed ea muri pars, ad quam tendebant, facile conspiciebatur.

Scalarum igitur convenientiam hoc modo sont assecuti, ex laterum crassitudine mensuram conjectantes.

Murus autem Peloponnesiorum hac erat structura. Duplicem ambitum habebat, alteram quidem Plataeas versus, alterum vero exteriorem, si quis forte ab Athenis invaderet ; hi autem ambitus alter ab altero sexdecim ferme pedum intervallo distabant.

Hoc vero sexdecim pedum spatium tabernaculis inter custodes distributis erat occupatum eaque erant continua, ita ut unicus murus latus esse videretur, utrinque pinnas habens.

Ad decimam qualhque pinnam autem turres erant ingentes, et ejusdem, qua muras, crassi-

110
tudinis, et eaedem ad interiorem et exteriorem ejus frontem pertingebant, ita ut transitus propter turrim non esset, sed per eas medias transibant.

Noctu vero, quoties tempestas humida esset, pinnas quidem relinquebant, e turribus Tero, quae parvo distabant ac superne tectae erant, excubias agebant Murus igitur, quo Plataeenses ab bostium praesidiis cingebantur, hujusmodi erat.