History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
ceterum Athenienses quum pecuniis ad obsidionem indigerent et ipsi pecunias tunc primum contulissent CC. talenta, dimiserunt etiam ad socios duodecim naves pecuniae colligendae gratia, et Lysiclem ducem cum quatuor collegis.
Ille vero, quum ex aliis locis pecunias exigebat et circui-bat, tum etiam in Caria ex Myunte urbe per Maeandri campum usque ad Sandium collem ascendit, et quum a Caribus et Anaeitis impetus in ipsum factus esset, periit et ipse et magnus reliqui exercitus numerus.
Eadem hieme Plataeenses (adhuc enim a Peloponnesiis et Boeotis obsidebantur) quum et penuria rei frumentariae graviter laborarent, nec ullam subsidii Athenis ad se venturi spem haberent, nec ulla alia salutis ratio appareret, statuunt quum ipsi, tum Athenienses, qui cum ipsis obsidebantur, primo quidem omnes exire, et transcendere hostium muros si per vim hoc facere possent, auctoribus hujus conatus Theseneto Tolmidae filio, qui vates erat, et Eupompida Daimachi filio, qui et dux erat;
deinde vero dimidia eorum pars, quod periculum ingens esse duceret, metu quodam territa destitit incepto, ducenti vero et viginti circiter in eadem eruptionis faciendae sententia ultro permanserunt, in hunc modum.