History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hoc potissimum pecunias absumpsit una cum Potidaea. Nam et Potidaeam obsidebant milites binas drachmas diurnas merentes (etenim sibi quisque unam, alteram pro famulo in diem accipiebat), ter mille quidem, qui primi ad eam obsidendam missi erant, nec pauciores, qui in ejus obsidione permanserunt, donec eam expugnarunt, sexcenti vero et mille eum Phormione, qui ante urbis expugnationem discesserunt; et universae naves idem stipendium accipiebant.

Pecunie igitur ita primum consumptae sunt, et tantus navium maximus numerus est instructus.