History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero classem parare coeperunt, quam in Lesbum mitterent, et sociis per civitates quadraginta naves imperarunt, et classis praefectum destinarunt Alcidam, qui eo profecturos erat.

Athenienses vero et ipsi cum suis centum navibus domum se receperunt, postquam illos quoque rediisse cognoverunt.

Atque eo tempore, quo naves istae navigabant, facile plurimae naves simul ipsis erant, usu formaque insignes, pares tamen numero vel etiam plures hqjus belli initio.

Nam Atticam et Euboeam et Salaminem centum naves custodiebant, et aliae centum circa Peloponnesum erant, praeterea vero eae, quae ad Potidaeam et aliis in locis erant, ut numerus omnium navium una aestate fuerit ducentarum et quinquaginta.

Atque hoc potissimum pecunias absumpsit una cum Potidaea. Nam et Potidaeam obsidebant milites binas drachmas diurnas merentes (etenim sibi quisque unam, alteram pro famulo in diem accipiebat), ter mille quidem, qui primi ad eam obsidendam missi erant, nec pauciores, qui in ejus obsidione permanserunt, donec eam expugnarunt, sexcenti vero et mille eum Phormione, qui ante urbis expugnationem discesserunt; et universae naves idem stipendium accipiebant.

Pecunie igitur ita primum consumptae sunt, et tantus navium maximus numerus est instructus.

Mytilenaei vero eodem tempore, quo Lacedaemonii circa Isthmum erant K quum ipsi tum etiam auxiliarii milites ad Methymnam, cujus per proditionem capiendqe spem conceperant, terra cum exercitu sunt profecti; et urbem adorti ,.quum res ipsis non succederet, quemadmodum exspectabant, Antissam et Pyrham etEressum petierunt, et stabilitis harum civitatum rebus murisque firmatis domum celeriter se receperunt.

Methymnaei vero et ipfi post illorum discessum cum copiis adversus Antissam ive-

109
runt, et quum ex urbe eruptio facta esset cladem acceperunt ab Antissaeis et auxiliariis quibusdam militibus, multosque amiserunt, ceterique celeriter domum reverterunt.