History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Lacedaemonii vero quum viderent rei eventum longe alium, quam ipsi exspectabant, et quae a Lesbiis dicta erant, putabant non vera esse, et rem esse factu difficilem existimantes, quum simul ipsis neque socii adessent, et triginta etiam Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, agrum ipsorum urbi subjectum vastare nuntiarentur, domum redierunt.
Postea vero classem parare coeperunt, quam in Lesbum mitterent, et sociis per civitates quadraginta naves imperarunt, et classis praefectum destinarunt Alcidam, qui eo profecturos erat.
Athenienses vero et ipsi cum suis centum navibus domum se receperunt, postquam illos quoque rediisse cognoverunt.