History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hi quidem alacriter haec faciebant; ceteri vero socii lente conveniebant, et frugibus colligendis militiseque taedio detinebantur.

Athenienses vero, quum eos suae imbecillitatis opi* nione adductos se instruere intellexissent, cumque declarare vellent, eos non recte opinatos esse, sed se non mota classe, quae ad Lesbum erat, tamen et eam, quae ex Peloponneso contra se veniebat, facile propulsare posse, centum naves instruxerunt, et cum ipsi exceptis equitibus et pentacosiomedimnis, tum etiam inquilini eas conscenderunt, et propter Isthmum provecti ostentationem sui faciebant et in quamcumque Peloponnesi partem ipsis placebat, ex navibus descendebant