History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Dicitur autem haec flammarum eructatio quinquagesimo post priorem ignis eructationem anno contigisse , omnino autem ter accidisse hoc profluvium, ex quo Sicilia a Graecis habitatur.
Atque haec quidem hac liieine gesta sunt, et sextus annus hqjus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit.
Sequente vere, quum segetes jam spicas emittere inciperent, decem Syracusanorum naves, et totidem Locrorum profectae, Messanam, quae est in Sicilia, occuparunt, ab ipsis oppidanis accitae, et Messana ab Atheniensibus defecit.
Egerunt hoc autem potissimum, Syracusani quidem, quod viderent, id oppidum ad invadendam Siciliam opportunum esse, et Athenienses metuerent, ne illinc ut ex belli sede excurrentes majore apparatu se invaderent; Locri vero propter odium in Rheginos, quia eos utrinque bello opprimere volebant.