History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Unum igitur e ducibus Pythodorum cum paucis navibus eo miserunt; Sophoclem vero Sostratidee et Eurymedontem Thudis filium cum majore navium numero postea missuri erant.
Pythodorus vero, accepta jam
148
a Lachete praefectura classis sub extremam hiemem profe» cius est ad Locrorum castellum, quod Laches ante ceperat; proelioque victus a Locris discessit. Per idem hoc ver Ignis rivus ex iEtna effluxit, uti prius quoque et vastavit partem agri Catanaeorum, qui sub ;£tna monte incolunt, qui omnium Siciliae montium est maximus.
Dicitur autem haec flammarum eructatio quinquagesimo post priorem ignis eructationem anno contigisse , omnino autem ter accidisse hoc profluvium, ex quo Sicilia a Graecis habitatur.