History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam qui erant in Sicilia socii ad Athenienses navibus profecti, ipsis persuaserunt, utmajore navium numero opem sibi ferrent; terra enim eorum Syracusani poliebantur; mari autem quum paucis illorum navibus prohiberentur, parabant classem et undique cogebant, quod hoc ferre nollent.

Athenienses igitur quadraginta naves instruebant, quas ad ipsos mitterent, tura quod bellum illic celerius confectum iri sperarent, tum etiam quod suos in rebus navalibus exercere cu-perent.

Unum igitur e ducibus Pythodorum cum paucis navibus eo miserunt; Sophoclem vero Sostratidee et Eurymedontem Thudis filium cum majore navium numero postea missuri erant.

Pythodorus vero, accepta jam

148
a Lachete praefectura classis sub extremam hiemem profe» cius est ad Locrorum castellum, quod Laches ante ceperat; proelioque victus a Locris discessit.

Per idem hoc ver Ignis rivus ex iEtna effluxit, uti prius quoque et vastavit partem agri Catanaeorum, qui sub ;£tna monte incolunt, qui omnium Siciliae montium est maximus.

Dicitur autem haec flammarum eructatio quinquagesimo post priorem ignis eructationem anno contigisse , omnino autem ter accidisse hoc profluvium, ex quo Sicilia a Graecis habitatur.

Atque haec quidem hac liieine gesta sunt, et sextus annus hqjus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit.

149

Sequente vere, quum segetes jam spicas emittere inciperent, decem Syracusanorum naves, et totidem Locrorum profectae, Messanam, quae est in Sicilia, occuparunt, ab ipsis oppidanis accitae, et Messana ab Atheniensibus defecit.

Egerunt hoc autem potissimum, Syracusani quidem, quod viderent, id oppidum ad invadendam Siciliam opportunum esse, et Athenienses metuerent, ne illinc ut ex belli sede excurrentes majore apparatu se invaderent; Locri vero propter odium in Rheginos, quia eos utrinque bello opprimere volebant.

Atque fecerant simul irruptionem Locri cum frequentibus copiis in Rheginorum agrum, ne hi Messeniis auxilium ferrent, eimul etiam inducti ab exsulibus Rhegmis, qui apud ipsos erant; Rhegium enim jam diu seditionibus agitabatur, nec in prsesentia Locros arcere poterat, quo etiam magis hi instabant.

Quum autem agrum vastassent, Locri quidem cum peditatu domum redierunt, naves vero Messanae praesidio remanebant; et aliae, quae instruebantur, debebant statione ibi capta bellum illinc gerere.

Sub eadem veris tempora, antequam frumenta essent matura, Peloponnesii eorumque socii irruptionem in Atticam feeerunt (praeerat iis autem Agis Archidami filius, Lacedaemoniorum rex) et stativa ibi habentes agrum populabantur.