History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
In posterum vero tempus Acarnanes et Amphilochi foedus et societatem ad centum annos cum Ampraciotis coiverunt, his conditionibus, ut neque Ampraciotae cum Acarnanibus bellum Peloponnesiis inferrent, neque cum Ampraciotis Acarnanes Atheniensibus, sed mutuo sibi forent auxilio, utque Ampraciotae redderent, quotquot loca aut obsides Amphilochorum tenerent, neque subsidium mitterent Anactorium, quod Acarnanibus erat infestum.
Quum autem hoc modo inter eos convenisset, bellum deposuerunt. Post haec Corinthii praesidium ex suis ad trecentos gravis armaturae milites cum Xenoclide Euthyclis filio duce Ambraciam .miserunt, qui itinere per Epirum facto aegre pervenerunt. Res igitur ad Ambraciam gestae hunc exitum habuerunt.
Eadem hieme Athenienses, qui in Sicilia erant, exscensum ex navibus in agrum Himeraeum fecerunt, una cum Siciliensibus, qui ex superioribus regionibus in extremos Himeraei agri fines irruperant, et in jEoli insulas navigarunt.
Quum autem Rhegium se recepissent, Py-thodorum Isolochi filium, Atheniensium ducem, Lachetis in classis praefectura successorem offendunt.