History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses quoque, qui in viginti navibus erant, Naupactum redierunt. Acarnanes vero et Amphilochi post Atheniensium et Demosthenis discessum, Ampraciotis et Peloponnesiis, qui ad Salynthium et Agraeos confugerant, fide publica interposita, ex (£niadis abeundi potestatem dederunt, quo transierant a Salynthio.

In posterum vero tempus Acarnanes et Amphilochi foedus et societatem ad centum annos cum Ampraciotis coiverunt, his conditionibus, ut neque Ampraciotae cum Acarnanibus bellum Peloponnesiis inferrent, neque cum Ampraciotis Acarnanes Atheniensibus, sed mutuo sibi forent auxilio, utque Ampraciotae redderent, quotquot loca aut obsides Amphilochorum tenerent, neque subsidium mitterent Anactorium, quod Acarnanibus erat infestum.

Quum autem hoc modo inter eos convenisset, bellum deposuerunt. Post haec Corinthii praesidium ex suis ad trecentos gravis armaturae milites cum Xenoclide Euthyclis filio duce Ambraciam .miserunt, qui itinere per Epirum facto aegre pervenerunt. Res igitur ad Ambraciam gestae hunc exitum habuerunt.