History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tunc vero aliquis eum interrogat, quidnam admiraretur, et quot ex ipsis putaret periisse, quum quidem is, qui interrogabat, rursus existimaret, istum caduceatorem ab illis missum, qui apud Idomenas erant. Ille vero respondit ducentos ferme.
Contra vero interrogans ait: « non igitur haec eorum arma esse apparet, sed pius quam mille hominum. » Et ille rursus : « non eigo sunt eorum, qui nobiscum in acie steterunt. » Alter autem respondit : « siquidem voe apud Idomenen heri pugnabatis. » « Atqui nos heri cum nullo puguabamus sed, nudius tertios inter redeundum. » « At vero nos cum istis quidem heri, quum ex Ampra-ciotarum urbe nobis occurrissent, pugnabamus. »
Quum autem caduceator hocaudisset et intellexisset auxilium urbanum profligatum esse, ingemiscens et vehementer | commotus praesentium malorum magnitudine, discessit confcstini re infecta nec ulterius suorum cadavera flagitabat.
Haec enim clades uni Graecae civitati intra totidem dies maxima accidit omnium in hoc bello. Ac caesorum numerum non scripsi, quia multitudo, quae dicitur interiisse, fidem superat, pro magnitudine quidem civitatis. Ampraciam autem sat scio Acarnanes et Amphilochi, si Atheniensibus ac Demostheni morem gerentes expugnare voluissent, primo statim clamore expugnassent; nunc autem timuerunt, ne Athenienses, si eam tenuissent, molestiores sibi accolae essent.
Postea vero tertia spoliorum parte Atheniensibus attributa, reliqua inter civitates diviserunt. Atque Atheniensium quidem spolia in ipso navigationis cursu intercepta sunt; quae autem nunc in templis Atticis affixa visuntur, trecentae solidae armaturae, Demostheni privatim honoris causa datae sunt, quas ille secum in navibus vehens domum profectus est; et simul ei post cladem in jEtolia acceptam ob has res gestas reditus in patriam tutior fuit.
Athenienses quoque, qui in viginti navibus erant, Naupactum redierunt. Acarnanes vero et Amphilochi post Atheniensium et Demosthenis discessum, Ampraciotis et Peloponnesiis, qui ad Salynthium et Agraeos confugerant, fide publica interposita, ex (£niadis abeundi potestatem dederunt, quo transierant a Salynthio.
In posterum vero tempus Acarnanes et Amphilochi foedus et societatem ad centum annos cum Ampraciotis coiverunt, his conditionibus, ut neque Ampraciotae cum Acarnanibus bellum Peloponnesiis inferrent, neque cum Ampraciotis Acarnanes Atheniensibus, sed mutuo sibi forent auxilio, utque Ampraciotae redderent, quotquot loca aut obsides Amphilochorum tenerent, neque subsidium mitterent Anactorium, quod Acarnanibus erat infestum.
Quum autem hoc modo inter eos convenisset, bellum deposuerunt. Post haec Corinthii praesidium ex suis ad trecentos gravis armaturae milites cum Xenoclide Euthyclis filio duce Ambraciam .miserunt, qui itinere per Epirum facto aegre pervenerunt. Res igitur ad Ambraciam gestae hunc exitum habuerunt.
Eadem hieme Athenienses, qui in Sicilia erant, exscensum ex navibus in agrum Himeraeum fecerunt, una cum Siciliensibus, qui ex superioribus regionibus in extremos Himeraei agri fines irruperant, et in jEoli insulas navigarunt.