History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Caduceator autem intuitus arma Ampradotarum, qui ex urbe prodierant, multitudinem admirabatur; cladis enim acceptae ignarus erat, sed ea opinabatur eorum esse, qui cum ipsis fuerant.
Tunc vero aliquis eum interrogat, quidnam admiraretur, et quot ex ipsis putaret periisse, quum quidem is, qui interrogabat, rursus existimaret, istum caduceatorem ab illis missum, qui apud Idomenas erant. Ille vero respondit ducentos ferme.
Contra vero interrogans ait: « non igitur haec eorum arma esse apparet, sed pius quam mille hominum. » Et ille rursus : « non eigo sunt eorum, qui nobiscum in acie steterunt. » Alter autem respondit : « siquidem voe apud Idomenen heri pugnabatis. » « Atqui nos heri cum nullo puguabamus sed, nudius tertios inter redeundum. » « At vero nos cum istis quidem heri, quum ex Ampra-ciotarum urbe nobis occurrissent, pugnabamus. »