History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed quum itinera jam praeoccupata essent, simul etiam quum Amphilochi quidem suae regionis notitiam haberent, et expediti essent adversus homines armis graves, hi vero locorum essent imperiti, nec scirent, quo se verterent, incidentes aut in loca confragosa, aut in vias insidiis jam insessas, profligabantur.

Et quum omne fugae genus tenptassent, nonnulli ad mare etiam non longe distans se converterunt, et quum conspexissent naves Atticas praeternavigantes in ipso cladis suae articulo, ad eas annatarunt, existimantes in praesenti metu sibi satius esse ab illis, qui in navibus erant, si necesse esset, trucidari, quam a barbaris et infensissimis hostibus Amphilochia.

Ampradotae igitur Iioc modo profligati, e mullis pauci in urbem evaserant; Acarnanes vero, spoliatis cadaveribus et tropaeis erectis Argos redierant

Et ad eos postero die venit caduceator missus ab Ampraciotis, qui ex Olpa ad Agraeos confugerant, petituras, ut liceret suscipere cadavera suorum, quos post primum pnrlium interfecerant, quum una cum Mantinensi-bus et ceteris, quibus abeundi potestas facta erat, ipsi nulla fide data egressi erant.