History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum igitur illorum copias invasisset, eas fugarunt, et magnam illorum partem illic interfecerunt, reliqui vero in fugam versi cursu montes petere coeperant,
Sed quum itinera jam praeoccupata essent, simul etiam quum Amphilochi quidem suae regionis notitiam haberent, et expediti essent adversus homines armis graves, hi vero locorum essent imperiti, nec scirent, quo se verterent, incidentes aut in loca confragosa, aut in vias insidiis jam insessas, profligabantur.
Et quum omne fugae genus tenptassent, nonnulli ad mare etiam non longe distans se converterunt, et quum conspexissent naves Atticas praeternavigantes in ipso cladis suae articulo, ad eas annatarunt, existimantes in praesenti metu sibi satius esse ab illis, qui in navibus erant, si necesse esset, trucidari, quam a barbaris et infensissimis hostibus Amphilochia.
Ampradotae igitur Iioc modo profligati, e mullis pauci in urbem evaserant; Acarnanes vero, spoliatis cadaveribus et tropaeis erectis Argos redierant