History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et sub aurorae ortum invadit Ampraciotas in cubilibus adhuc jacentes, rerumque gestarum penitus ignaros; imo vero potius opinatos, suos adesse;
etenim Demosthenes Messenios de industria primos in acie collocant, et imperaverat , ut Ampraciotas alloquerentur, Dorica lingua utentes, et illis, qui pro castris erant in statione, fidem facientes, simul etiam in conspectum non venientes; adbuc enim nox erat.
Quum igitur illorum copias invasisset, eas fugarunt, et magnam illorum partem illic interfecerunt, reliqui vero in fugam versi cursu montes petere coeperant,
Sed quum itinera jam praeoccupata essent, simul etiam quum Amphilochi quidem suae regionis notitiam haberent, et expediti essent adversus homines armis graves, hi vero locorum essent imperiti, nec scirent, quo se verterent, incidentes aut in loca confragosa, aut in vias insidiis jam insessas, profligabantur.