History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero Mantinenses et ceteri, quibus abeundi potestas pactis induciis data erat, per causam olerum et cremiorum colligendorum egressi, se subtrahebant rari, et colligentes inter abeundum ea, quorum causa scilicet exierant. Quum autem ab Olpa jam longe progressi essent, tunc se ocius proripiebant.

Ampraciotae vero et reliqui, qui sic frequentes convenerant, quum suos abire animadvertissent, ipsi quoque magna contentione, cursuque concitato currere coeperunt, quod eos assequi vellent.