History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Partim vero etiam eo, quod eorum populum et eos qui quoque tempore reipublicae principes erant, observabamus, praeter reliquos liberi relinquebamur.
Nec tamen diu hoc videbamur efficere posse, nisi hoc bellum confiatum esset, exemplis edocti eorum, quae reliquis acciderunt.
« Quaenam igitur erat haec aut amicitia certa aut libertas, in qua alteri alteros alienis animis recipiebamus, et illi quidem nobis in bello prae metu blandiebantur, nos vero rebus pacatis idem vicissim ipsis faciebamus? et quod aliis fidem confirmat, benevolentia inquam, hoc ipsum timor firmum nobis praestabat, metuque magis quam amicitia retenti in societate persistebamus; et utris immunitas periculi audaciam citius erat praebitura, hi etiam priores aliquid praeter jus facturi erant.
Quare si cui injuste facere videmur, quod ante defecerimus propter dilationem malorum, quibus illi nos erant affecturi, nec ipsi vicissim cunctati, dum plane sciremus, numquid eorum fieret, is non recte sentit.