History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec igitur argumenta Homerus praebuit, etiam priscis temporibus ingentem conventum et celebritatem in Delo heri consuevisse; postea vero Athenienses et insularum incolae coetus quidem saltatorum cum sacris eo mittebant, sed certamina et cetera pleraque, ut credibile est, adversis casibus exoluerunt, donec Athenienses certamen tunc instituerunt, et equorum etiam cursum, quod ante non fuerat.

Eadem hieme Ampraciotae expeditionem, qua Eury-loclio promissa ejus exercitum retinuerant, adversus Argos Amphilochicum suscipiunt cum tribus millibus gravis armaturae militum, et, irruptione in agrum Argivum facta, Olpas occupant, castellum in colle munitum prope mare, quod Acarnanes quondam quum munivissent, communi juridici conventus loco utebantur; ab Argivorum autem urbe, quae est maritima, fere quinque et viginti stadiis distat.

Sed Acarnanes partim copiis coactis ad Argos suppetias ferebant, partim castra posuerunt in eo Amphilochiae loco, qui Fontes vocatur, observantes Peloponnesios, qui cum Eurylocho erant, ne clam ad Ampraciotae transirent;

mittunt praeterea et ad Demosthenem, qui Atheniensium copias injEtoliam duxerat, ut sibi dux esset, et ad viginti Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, quibus praeerat Aristoteles Timocratis, et Hierophon Anti-mnesti filius.