History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque Eurylochus quidem horum verbis adductus dimissis/Etolis circum illa loca cum exercitu quiescebat, donec Ampraciotis ad militiam profectis ad Argos subsidio venire oporteret. Atque haec aestas finiebatur.
Sequente autem hieme Athenienses, qui in Sicilia erant, cum sociis Graecis, et Siculis barbaris, quotquot violento Syracusanorum imperio pressi iisque societate conjuncti defectione a Syracusanis facta, ipsos in hoc bello juvabant, Inessam Sicilicum oppidum, cujus arcem Syracusani tenebant, aggressi sunt, et quum expugnare non possent, abibant.