History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Postquam autem omnia parata fuerunt, et obsides in Cytinio Dorico deposuit, procedebat cum exercitu per Locrorum agrum Naupactum versus et ex via (Eneonem ipsorum et Eupalium cepit; nam adjungere se noluerant.
Quum autem in agrum Naupactium pervenissent, et iEtoli simul auxilio jam advenissent, agrum vastabant, et suburbium nullis cinctum muris ceperunt; et Molycrium profecti, quae Corinthiorum quidem colonia erat, sed Atheniensium imperio parebat, ceperunt.
Demosthenes vero Atheniensis (adhuc enim post res in i£tolia gestas circa Naupactum agebat) quum hostilis exercitus adventum praesensisset, et de urbe timeret, ad Acarnanes profectus persuadet iis, aegre quidem propter discessum ex Leucade, ut
Naupacto subsidio venirent.