History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque miserunt Lacedaemonii sub autumnum tria millia gravis armaturae sociorum. Horum in numero fuerunt quingenti ex Heraclea urbe in agro Trachinio tunc recens condita; praeerat autem copiis Eurylochus Spartanus, eumque Macarius et Menedaeus Spartani comitabantur.
Exercitu autem Delphos coacto Eurylochus caduceatorem ad Locros Ozolas praemisit; per illorum enim regionem ad Naupactum iter erat; et simul eos ab Atheniensium societate abducere volebat
Adjuvabant autem eum maxime ex Locris Ampbissenses, quia propter Phocensium odium sibi timebant; et quum ipsi primi dedissent obsides, reliquos etiam ad idem faciendum induxerunt, qui liostilis e xercitus adventum metuebant, et primum quidem finitimos sibi Myonenses (hac enim ager Locrensis aditum habet difficillimum), deinde Ipnenses et Messapios ctTritaeenses et Chalaeos et Tolophonios et Hessios et (Eanthenses; hi etiam ad eandem expeditionem simul proficiscebantur. Olpaei vero obsides quidem dederunt, sed militiam non item sequebantur, et Hyaei obsides non dederunt, priusquam vicus eorum nomine Polis ab hostibus est captus.
Postquam autem omnia parata fuerunt, et obsides in Cytinio Dorico deposuit, procedebat cum exercitu per Locrorum agrum Naupactum versus et ex via (Eneonem ipsorum et Eupalium cepit; nam adjungere se noluerant.
Quum autem in agrum Naupactium pervenissent, et iEtoli simul auxilio jam advenissent, agrum vastabant, et suburbium nullis cinctum muris ceperunt; et Molycrium profecti, quae Corinthiorum quidem colonia erat, sed Atheniensium imperio parebat, ceperunt.
Demosthenes vero Atheniensis (adhuc enim post res in i£tolia gestas circa Naupactum agebat) quum hostilis exercitus adventum praesensisset, et de urbe timeret, ad Acarnanes profectus persuadet iis, aegre quidem propter discessum ex Leucade, ut
Naupacto subsidio venirent.