History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At ab ea parte, quae Triballos spectat, qui et ipsi sunt sui juris, Treres et Tilataei terminabant imperium; hi autem ad septentrionales Scomii montis partes habitant, et a solis occidentis partibus pertingunt usque ad Oscium flumen; hoc autem fluit ex eodem monte, ex quo etiam Nestus et Hebrus; est autem desertus hic mons et magnus et Rhodopae junctus.

Fuit autem Odrysarum imperium magnitu-dme ad mare quidem pertingens ab urbe Abderis ad Pontum Euxinum, ad eam usque partem, qua Ister fluvius in ipsum influit; luec ora, qua cursus compendiosissimus datur, navi rotunda, si ventus a puppi semper spiret, quatuor dierum et totidem noctium spatio potest ambiri; itinere vero terrestri , qua compendiosissimum est, ab Abderis ad Istrum vir expeditus intra undecim dies pervenire potest.

Atque mare quidem versus longitudo ejus haec erat; per mediterranea vero loca a Byzantio ad Laeaeos et ad Strymonem (hinc enim longissimus est a mari tractus in loca mediterranea) viator expeditus intra Iredecim dies iter conficere potest.