History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

In Leucadia vero navi, quse circa onerariam est depressa, Timocrates Lacedaemonius vehebatur, et quum navis perderetur, gladio se transegit, et in Naupactiorura portum est delatus.

Athenienses autem reversi tropaeum ibi statuerunt, unde profecti vicerunt; et cadavera naviumque fractarum tabulas, quae ad ipsorum oram delatae erant, susceperunt, hostibusque sua, interposita fide publica, reddiderunt.

Statuerunt autem Peloponnesii quoque tropaeum tanquam victores, ob naves fugatas, quas ad terram corruperant; et navem, quam ceperant, in Achaico Rhio juxta tropaeum deo consecrarunt.

Postea vero veriti, ne auxilia ab Atheniensibus missa supervenirent , noctu in Crisaeum sinum Corinthumque omnes praeter Leucadios vela fecerunt.