History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero quum paulo post advenissent, inter navigandum paeana canebant tamquam victores, et unam Atheniensium navem, quae reliqua erat, una Leucadia navis, ceteras longe antecedens, insequebatur.

Forte autem navis oneraria aliquantum procul a portu stabat ad ancoras, circa quam Attica navis occasione praecepta in mediam Leucadiam persequentem incurrit, eamque demergit.

Peloponnesiis autem quum haec res ex improviso et praeter omnem exspectationem accidisset, metus incessit; et simul, quia non servatis ordinibus hostem persequebantur, quod jam victores essent, nonnullae naves demissis remis navigationis cursum inhibuerant , rem non commodam facientes in tanta hostilis stationis propinquitate, propterea quod majorem navium numerum opperiri volebant; aliae vero etiam propter lori imperitiam in brevia impegerant.