History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At illarum undecim quidem quae praecedebant, Peloponnesiorum coriiu et conversionem vitantes, in apertum mare fugerunt; sed reliquas assecuti sunt, et fugientes ad terram compulerunt, et corruperunt, militesque Atheniensium, quotquot ex illis non enataverunt, interfecerunt.

Et nonnullas harum navium ex suis religantes vacuas trahebant; unam vero cum ipsis viris ceperunt; nonnullas etiam Messenii, subsidium ferentes, et cum ipsis armis in mare

96
ingressi, conscenderunt, et ea earum fabulatis pugnantes, hostibus, qui eas jam trahebant, eripuerunt.

Hac igitur parte Peloponnesii victores erant, et Atticas naves corruperunt; viginti autem eorum naves, quae in dextro cornu collocatae luerant, undecim Atheniensium naves persequebantur, quae navium conversionem vitantes in apertum mare fugerant. Et illae Naupactum fuga se recipientes, praeter unam, hostem praevertunt, quumque ad Apollinis fanum appulissent, proris contra hostes versis sese ad vim propulsandam accingebant, si illi ad terram contra se venirent.

Illi vero quum paulo post advenissent, inter navigandum paeana canebant tamquam victores, et unam Atheniensium navem, quae reliqua erat, una Leucadia navis, ceteras longe antecedens, insequebatur.