History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hi erant utrorumque socii et apparatus ad bellum.

Lacedaemonii vero post res Plataeis gestas continuo nuntiis missis circa Peloponnesum et agrum socialem, qui extra erat, imperabant civitatibus, ut pararent exercitum, et ree necessarias; quemadmodum parare deceret ad expeditionem faciendam extra fines suos, quippe ut irruptionem in Atticam facturi.

Ubi autem res quibusque paratae essent ad praestitutam diem, coibant ex singulis civitatibus duae partes ad Isthmum.

Ac postquam omnis exercitus in unum locum coactus erat, Archidamus Lacedaemoniorum rex, hujus expeditionis dux, convocatis omnium civitatium praetoribus, et qui summa dignitate praediti erant, quosve maxime conveniebat adesse, in hunc modum est locutus.

« Viri Peloponnesii et socii, majores quoque nostri multas expeditiones tum in ipsa Peloponneso, tum extra fecerunt, et de nobis ipsis qui aetate sunt provectiore, rerum bellicarum non sunt imperiti; verunlamen nunqdam cum apparatu, qui esset hoc major, sumus egressi, sed et adversus polentissimam civitatem nunc proficiscimur, et nos ipsi cum maximo et robustissimo exercitu bellum illi inferimus.